| Habrotonum duorum traditur generum, campestre | 21.160.1 |
| ac montanum. hoc feminam, illud marem intellegi volunt. | |
| amaritudo absinthii in utroque. Siculum laudatissimum, | |
| dein Galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad ex- | |
| calfaciendum, ideo nervis utile, tussi, orthopnoeae, rup- | 5 |
| tis, co<n>vulsis, lumbis, urinae angustiis. datur bibendum | |
| manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his | |
| quaternis cyathis bibitur. datur et semen tusum in aqua | 161.1 |
| drachmae pondere. prodest et vulvae. concoquit panos | |
| cum farina hordeacia et oculorum inflammationi inlinitur | |
| cotoneo malo cocto. serpentes fugat; contra ictus earum | 162.1 |
| bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea, | |
| quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut scorpio- | |
| num et phalangiorum; et contra venena alia pota prod- | |
| est et quoquo modo algentibus. <vis> e<i> et extrahendi ea, | 5 |
| quae inhaereant corporibus. pellit et interaneorum mala. | |
| ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt, | |
| efficacissimamque esse herbam contra omnia veneficia, qui- | |
| bus coitus inhibeatur. |