| Equidem et formae gratia ritusque perpetui | 22.2.1 |
| in corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis | |
| quibusdam adverto animo. inlinunt certe aliis aliae faciem | |
| in populis barbarorum feminae; maresque etiam apud Da- | |
| cos et Sarmatas corpora sua inscribunt. simili plantagini | 5 |
| —glastum in Gallia vocatur—Britannorum coniuges nu- | |
| rusque toto corpore oblitae quibusdam in sacris nudae | |
| incedunt, Aethiopum colorem imitantes. iam vero | 3.1 |
| infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus | |
| Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum imperatoriis | |
| dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque | |
| conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in | 5 |
| profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, | |
| beluis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut | |
| inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, cor- | |
| ruptor insidietur nuptae: stans et in sicco carpit, quo | 4.1 |
| fruge<m> modo. sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius | |
| instrui poterat luxuria, certe innocentius. | |
| Non est nunc propositum ista consectari, nec <c>om- | |
| <m>ittemus, ut subiciendo viliora luxuriam u<t>ilitate circum- | 5 |
| scribamus, dicturi et alias herbis tingui parietes nec pingi | |
| lapide. nec tinguendi tamen rationem omisissemus, si um- | |
| quam ea liberalium artium fuisset. interim fortius agetur, | 5.1 |
| auctoritasque, quanta debet, etiam surdis, hoc est ignobi- | |
| libus, herbis perhibebitur, siquidem auctores imperii Ro- | |
| mani conditoresque immensum quiddam et hi<n>c sumpsere, | |
| quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere | 5 |
| et in sacris legationibusque verbenae. certe utroque nomine | |
| idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra | |
| evolsum, ac semper e legatis, cum ad hostes clarigatum- | |
| que mitterentur, id e<st> res raptas clare repetitum, unus | |
| utique verbenarius vocabatur. | 10 |