| Corona quidem nulla fuit graminea nobilior in | 22.6.1 |
| maiestate populi terrarum principis praemiisque gloriae. | |
| gemmatae et aureae, vallares, murales, rostratae, civicae, | |
| triumphales post hanc fuere suntque cunctae magno in- | |
| tervallo magnaque differentia. ceteras omnes singuli, et | 7.1 |
| duces ipsi imperatoresque, militibus aut aliquando collegis | |
| dedere, decrevit in triumphis senatus cura belli solutus | |
| et populus otiosus, graminea numquam nisi in despe- | |
| ratione suprema contigit, nulli nisi ab universo exercitu | 5 |
| servato decreta. ceteras imperatores dedere, hanc solam | |
| miles imperatori. eadem vocatur obsidionalis liberatis ob- | |
| sidione abominandoque exitu totis castris. quod si civicae | 8.1 |
| honos uno aliquo ac vel humillimo cive servato praecla- | |
| rus sacerque habetur, quid tandem existimari debet unius | |
| virtute servatus universus exercitus? dabatur haec viridi | |
| e gramine decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis. | 5 |
| namque summum apud antiquos signum victoriae erat her- | |
| bam porrigere victos, hoc est terra et altrice ipsa humo | |
| et humatione etiam cedere, quem morem etiam nunc du- | |
| rare apud Germanos scio. |