| Donatus est ea L. Siccius Dentatus semel, cum | 22.9.1 |
| civicas quattuordecim meruisset depugnassetque centiens | |
| viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum | |
| a servatis donari. quidam imperatores et saepius donati | |
| sunt, veluti P. Decius Mus tribunus militum ab exercitu, | 5 |
| altera ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset | |
| eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem do- | |
| natus bovem album Marti inmolavit et centum fulvos, qui | |
| ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. hic Decius | |
| postea se consul Imperio<so> conlega pro victoria devovit. | 10 |
| data est et a senatu populoque Romano, qua claritate | 10.1 |
| nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio | |
| illi, qui rem omnem Romanam restituit non pugnando; | |
| nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius ser- | |
| vasset,—tunc satius fuit nomine novo coronari appella- | 5 |
| tum patrem ab his, quos servaverat,—sed quo dictum | |
| est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quae | |
| corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et, | |
| quod peculiare ei est, sola a tota Italia data. |