| Praeter hos contigit eius coronae honos M. Cal- | 22.11.1 |
| purnio Flammae tribuno militum in Sicilia, centurioni vero | |
| uni ad hoc tempus Cn. Petreio Atinati Cimbrico bello. | |
| primum pilum is capessens sub Catulo exclusam ab hoste | |
| legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per | 5 |
| castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. | |
| invenio apud auctores eundem praeter hunc honorem ad- | |
| stantibus Mario et Catulo cos. praetextatum immolasse ad | |
| tibicinem foculo posito. scripsit et Sulla dictator ab ex- | 12.1 |
| ercitu se quoque donatum apud Nolam legatum bello Mar- | |
| sico, idque etiam in villa sua Tusculana, quae fuit postea | |
| Ciceronis, pinxit. quod si verum est, hoc exsecrabiliorem | |
| eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione | 5 |
| sua ipse detraxit, tanto paucioribus civium servatis quam | |
| postea occisis. addat etiamnum huic gloriae superbum | |
| cognomen Felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe pro- | |
| scriptis hac corona Sertorio cessit. Aemilianum quoque | 13.1 |
| Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa | |
| Manilio consule, III cohortibus servatis totidemque ad ser- | |
| vandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo divus | |
| Augustus <in>scripsit. ipsum Augustum M. Cicerone filio | 5 |
| consule idibus Septembribus senatus obsidionali donavit; | |
| adeo civica non satis videbatur. nec praeterea quemquam | |
| invenimus donatum. |