| Nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, | 22.14.1 |
| sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis igno- | |
| biles ignotaeque, honorem nobilem faciebant, quod latere | |
| apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quo- | |
| que, quae ad valitudinem conservandam cruciatusque cor- | 5 |
| poris propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed | |
| quis non mores iure castiget? addidere vivendi pretia | |
| deliciae luxusque; numquam fuit vitae cupido maior nec | |
| minor cura. aliorum hanc operae esse credimus ac ne | 15.1 |
| mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provi- | |
| sum esse pro <m>o<r>bis. ipsi fruimur voluptatibus et, quo | |
| nihil equidem probrosius duco, vivimus aliena fiducia. | |
| immo vero pleri<s>que ultro etiam inrisui <su>mus ista com- | 5 |
| mentantes atque frivoli operis arguimur, magno quamquam | |
| inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam | |
| certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque her- | |
| bis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam | |
| aculeatis. haec enim proxime restant ex iis, quas priore | 16.1 |
| libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturae | |
| satis mirari amplectique non est. dederat quas diximus | |
| molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus visu- | |
| que ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permi- | 5 |
| scens: <e>n, excogitavit aliquas aspectu hispidas, tactu tru- | 17.1 |
| ces, ut tantum non vocem ipsius fingentis illas rationemque | |
| reddentis exaudire videamur, ne s<cilicet> depascat avida | |
| quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta vesti- | |
| gia obterant, ne insidens ales infringat, iis muniendo acu- | 5 |
| leis telisque armando, remediis ut tuta ac salva sint. ita | |
| hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa excogi- | |
| tatum est. |