| Clara in primis aculeatarum erynge est sive | 22.18.1 |
| eryngion contra serpentes et venena omnia nascens. ad- | |
| versus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pon- | |
| dere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur | |
| et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax | 5 |
| contra ch<e>rsyd<r>os ac ranas. omnibus vero contra toxica | |
| et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure an- | |
| seris decoctam arbitratur. Apollodorus adversus toxica | 19.1 |
| cum rana decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa, | |
| spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando, | |
| alia albicans, alia nigra, radice odorata. et sativa quidem | |
| est et sponte nascitur in asperis, saxosis, <s>et in litoribus | 5 |
| maris durior nigriorque, folio apii. |