| Ex his candidam nostri centum capita vocant. | 22.20.1 |
| omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos Graeco- | |
| rum receptis utroque modo, sive coquere libeat sive cruda | |
| vesci. portentosum est, quod de ea traditur, radicem eius | |
| alterutrius sexus similitudinem referre, raro invento, set | 5 |
| si viris contigerit mas, amabiles fieri; ob hoc et Phaonem | |
| Lesbium dilectum a Sappho, multa circa hoc non Mago- | |
| rum solum vanitate, sed etiam Pythagoricorum. sed in | 21.1 |
| medico usu praeter supra dicta auxiliatur inflationibus, | |
| torminibus, cordis vitiis, stomacho, iocineri, praecordiis in | |
| aqua mulsa, lieni in posca, item ex mulsa renibus, stran- | |
| guriae, opisthotonis, spasmis, lumbis, hydropicis, comitia- | 5 |
| libus, mulierum mensibus, sive subsidant sive abundent, | |
| vulvarumque omnibus vitiis. extrahit infixa corpori cum | 22.1 |
| melle. strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus | |
| carnes sanat cum axungia salsa et cerato, item fracturas. | |
| crapulam praesumpta arcet, alvum sistit. aliqui e nostris | |
| sub solstitio colligi eam iussere, ex aqua caelesti inponi | 5 |
| omnibus cervicis vitiis. oculorum quoque albugines sanare | |
| adalligatam <ali>qu<i> tradiderunt. |