| Hippoph<a>es in sabulosis maritimis, spinis | 22.29.1 |
| albis, hederae modo racemosa est, candidis, ex parte ru- | |
| bentibus acinis. radix suco madet, qui aut per se con- | |
| ditur aut pastillis farinae ervi. bilem detrahit oboli pon- | |
| der<e>, saluberrime cum mulso. est altera hippophaes sine | 5 |
| caule, sine flore, foliis tantum minutis. huius quoque | |
| sucus hydropicis mire prodest. debent adcommodatae esse | 30.1 |
| et equorum naturae neque ex alia causa nomen accepisse. | |
| quippe quaedam animalium remediis nascuntur locupleti | |
| divinitate ad generanda praesidia, ut non sit mirari satis | |
| ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas, in | 5 |
| tempora, ut aliis prosit a<liud> horis diesque nullus prope | |
| sine praesidiis reperiatur. |