| Urtica quid esse invisius potest? at illa | 22.31.1 |
| praeter oleum, quod in Aegypto ex ea fieri diximus, vel | |
| plurimis scatet remediis. semen eius cicutae contrarium | |
| esse Nicander adfirmat, item fungis <vel> argento vivo, | |
| Apollodorus et salamandris cum iure coctae testudinis, | 5 |
| item adversari hyoscyamo et serpenti<b>u<s> et scorpionibus. | |
| quin ipsa illa amaritudo mordax uvas in ore procidentes- | |
| que vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethar- | |
| gicos expergisci tactis cruribus magisque fronte. eadem | 32.1 |
| canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus | |
| indita sistit et magis radice. carcinomata et sordida ulcera | |
| sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas carnes- | |
| que ab ossibus recedentes. semen potum cum sapa vul- | 5 |
| vam strangulatis aperit. profluvia narium sistit inpositum. | |
| vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles praestat | |
| duobus obolis, uno autem in vino poto lassitudines recreat. | |
| vulvae vitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa | 33.1 |
| resistit stomachi inflationibus. orthopnoicis prodest cum | |
| melle et thoracem purgat eodem e<c>ligmate et lateri me- | |
| detur cum semine lini. addunt hysopum et piperis ali- | |
| quid. inlinitur lieni, difficilem ventrem tostum cibo emollit. | 5 |
| Hippocrates vulvam purgari poto eo pronuntiat, dolore | 34.1 |
| levari tosto acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum | |
| suco malvae, intestinorum animalia pelli cum hydromelite | |
| et sale, defluvia capitis semine inlito cohonestari. arti- | |
| culariis morbis et podagricis plurimi cum oleo vetere aut | 5 |
| folia cum ursino adipe trita inponunt. ad eadem radix | |
| tusa cum aceto non minus utilis, item lieni, et cocta in | |
| vino discutit panos cum axungia vetere salsa. eadem | |
| psilotrum est sicca. condidit laudes eius Phanias physicus, | 35.1 |
| utilissimam cibis coctam conditamve professus arteriae, | |
| tussi, ventris destillationi, stomacho, panis, parotidibus, | |
| pernionibus, cum oleo sudorem, coctam cum conchyliis | |
| ciere alvum, cum tisana pectus purgare mulierumque | 5 |
| menses, cum sale ulcera, quae serpant, cohibere. suco | 36.1 |
| quoque in usu est. expressus inlitus fronti sanguinem | |
| narium sistit, potus urinam ciet, calculos rumpit, uvam | |
| gargarizatu<s> reprimit. semen colligi messibus oportet. | |
| Alexandrinum maxime laudatur. ad omnia haec et mitiores | 5 |
| quidem teneraeque efficaces, sed praecipue silvestris illa, | |
| et hoc amplius lepras e facie tollit in vino pota. si | |
| quadripes fetum non admittat, urtica naturam fricandam | |
| monstrant. |