| Heliotropii miraculum saepius diximus cum | 22.57.1 |
| sole se<s>e circumagentis etiam nubilo die; tantus sideris | |
| amor est. noctu velut desiderio contrahit caeruleum florem. | |
| genera eius duo, tricoccum et helioscopium. hoc altius, | 58.1 |
| quamquam utrumque semipedalem altitudinem non excedit, | |
| ab <im>a radice ramosum. semen in folliculo messibus col- | |
| ligitur. nascitur nonnisi in pingui solo cultoque maxime, | |
| tricoccum ubique. si decoquatur, invenio cibis placere et | 5 |
| in lacte iucundius alvum molliri et, si decocti sucus | |
| bibatur, efficacissime exinaniri. maioris sucus excipitur | |
| aestate hora sexta, miscetur cum vino, sic firmior. capitis | 59.1 |
| dolores sedat rosaceo admixto. verrucas cum sale tollit | |
| sucus e folio, unde nostri verrucariam herbam appellavere, | |
| aliis cognominari effectibus digniorem. namque et ser- | |
| pentibus et scorpionibus resistit ex vino aut aqua mulsa, | 5 |
| ut Apollophanes et Apollodorus tradunt. folia infan- | |
| tium destillationibus, quod siriasim vocant, inlita meden- | |
| tur, item contractionibus, etiam si id comitialiter accidat. | |
| decocto quoque foveri os saluberrimum est. potum id | |
| pellit taenias et renium harenas. si cuminum adiciatur, | 10 |
| calculos frangit. decoqui cum radice oportet, quae cum | |
| foliis et hircino sebo podagris inlinitur. alterum genus, | 60.1 |
| quod tricoccum appellavimus et alio nomine scorpiuron | |
| vocatur, foliis non solum minoribus, sed etiam in terram | |
| vergentibus. semen ei est effigie scorpionis caudae, quare | |
| nomen. vis ad omnia venenata et phalangia, sed contra | 5 |
| scorpiones praecipue inlita. non feriuntur habentes, et si | |
| terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant | |
| scorpionem egredi, inposita vero herba aut uda omnino | |
| respersum protinus mori. seminis grana quattuor pota | |
| quartanis prodesse dicuntur, tria vero tertianis, vel si | 10 |
| herba ipsa ter circumlata subiciatur capiti. semen et | 61.1 |
| venerem stimulat, cum melle panos discutit. verrucas hoc | |
| utique heliotropium radicitus extrahit et excrescentia in | |
| sedibus. spinae quoque ac lumborum sanguinem corrup- | |
| tum trahit inlitum semen et potum in iure gallinacei de- | 5 |
| coctum aut cum beta et lente. cortex seminis liventibus | |
| colorem reddit. Magi heliotropium <in> quartanis quater, | |
| in tertianis ter adligari iubent ab ipso aegro precarique | |
| eum, soluturum se nodos liberatum, et <i>acere non exempta | |
| herba. | 10 |