| Aliud adianto miraculum: aestate viret, bruma | 22.62.1 |
| non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumve sicco | |
| simile est—tanta dissociatio deprehenditur—, unde et | |
| nomen a Graecis alioqui frutici topiario. quidam callitri- | |
| chon vocant, alii polytric<hon>, utrumque ab effectu. tinguit | 5 |
| enim capillum et ad hoc decoquitur in vino cum semine | |
| apii adiecto oleo copios<o>, ut crispum densumque faciat; | |
| et defluere autem prohibet. duo genera eius: candidius | 63.1 |
| et nigrum breviusque. id, quod maius est, polytrichon, | |
| aliqui trichomanes vocant. utrique ramuli nigro colore | |
| nitent, foliis felicis, ex quibus inferiora aspera ac fusca | |
| sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex adverso | 5 |
| inter se, radix nulla. umbrosas petras parietumque asper- | |
| gines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manan- | |
| tia, quod miremur, cum aquas non sentiat. calculos e | 64.1 |
| corpore mire pellit frangitque, utique nigrum, qua de | |
| causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris | |
| saxifragum appellatum crediderim. bibitur e vino qua<nt>um | |
| terni decerpsere digiti. urinam cient, serpentium et ara- | 5 |
| neorum venenis resistunt, in vino decocti alvum sistunt. | |
| capitis dolores corona ex his sedat. contra scolopendrae | |
| morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne peru<ra>nt; hoc et | |
| in alopeciis. strumas discutiunt furfuresque in facie et | |
| capitis manantia ulcera. decoctum ex his prodest suspi- | 65.1 |
| riosis et iocineri et lieni et felle subfusis et hydropicis. | |
| stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio. secundas | |
| cient et menstrua. sanguinem sistunt ex aceto aut rubi | |
| suco poti. infantes quoque exulcerati perunguntur ex iis | 5 |
| cum rosaceo et vino.—(<V>irus folii <in> urina pueri in- | |
| pubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum ventri mu- | |
| lierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur.)—perdices et | |
| gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum ad- | |
| ditis, pecorique esse utilissimos. | 10 |