| Asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod | 22.67.1 |
| hero<i>on aliqui appellaverint, Hesiodus et in silvis nasci | |
| dixit, Dionysius marem ac feminam esse. defectis cor- | |
| poribus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana de- | |
| coctos aptissime dari, panemque ex his cum farina subactis | 5 |
| saluberrimum esse. Nicander et contra serpentes ac | |
| scorpiones vel caulem, quem anthericum vocavimus, | |
| vel semen vel bulbos dedit in vino tribus drachmis sub- | |
| stravitque somno contra hos metus. datur et contra vene- | 68.1 |
| nata marina et contra scolopendras terrestres. cocleae | |
| mire in Campania caulem eum persequuntur et sugendo | |
| arefaciunt. folia quoque inlinuntur venenatorum vulneribus | |
| ex vino. bulbi nervis articulisque cum polenta tunsi in- | 5 |
| linuntur. prodest et concisis ex aceto lichenas fricare, | |
| item ulceribus putrescentibus ex aqua inponere, mamma- | |
| rum quoque et testium inflammationibus. decocti in faece | 69.1 |
| vini oculorum epiphoris supposito linteolo medentur. fere | |
| in quocumque morbo magis decoctis utuntur, item ad | |
| tibiarum taetra ulcera rimasque corporum quacumque in | |
| parte farina arefactorum. autumno autem colliguntur, cum | 5 |
| plurimum valent. sucus quoque ex tusis expressus aut | |
| decoctis utilis fit corporis dolori cum melle, idem odorem | |
| corporis iucundum affectantibus cum iri arida et salis | |
| exiguo. folia et supra dictis medentur et strumis, panis, | 70.1 |
| ulceribus in facie decocta in vino. cinis e radice alopecias | |
| emendat et rimas pe<dum se>disque, decoctae radicis in | |
| oleo sucus perniones et ambusta et gravitatem aurium; | |
| infunditur a contraria aure in dolore dentium. prodest | 5 |
| et urinae pota modice radix et menstruis et lateris do- | |
| loribus, item ruptis, convulsis, tussibus, drachmae pon- | |
| dere in vino pota. eadem et vomitiones adiuvat comman- | |
| ducata. semine sumpto turbatur venter. Chrysermus et | 71.1 |
| parotidas in vino decocta radice curavit, item strumas | |
| admixta cachry ex vino. quidam aiunt, si inposita radice | |
| pars eius in fumo suspendatur quartoque die solvatur, | |
| una cum radice arescere strumam. <Di>ocles ad podagras | 5 |
| utroque modo, cocta crudaque, usus est, ad perniones | |
| decocta ex oleo; dedit et suffusis felle in vino et hydro- | |
| picis. venerem quoque concitari cum vino et melle per- | |
| unctis aut bibentibus tradidere. Xenocrates et lichenas, | 72.1 |
| psoras, lepras radice in aceto decocta tolli dicit, item | |
| s<u>co cum hyoscyamo et pice liquida alarum quoque et | |
| feminum vitia; et capillum crispiorem fieri, raso prius | |
| capite, si radice ea fricetur, <S>imo<s> lapides renium in | 5 |
| vino decocta potaque eximi. Hippocrates semine ad | |
| impetus lienis dari censet. iumentorum quoque ulcera ac | |
| scabiem radix inlita aut decocta<e> sucus ad pilum reducit. | |
| mures eadem fugantur, caverna praeclusa moriuntur. |