| Asphodelum ab Hesiodo quidam halimon appel- | 22.73.1 |
| lari existimavere, quod falsum arbitror; est enim suo | |
| nomine halimon, non parvi et ipsum erroris inter auctores. | |
| alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine | |
| spina, foliis oleae, sed mollioribus; coqui haec ciborum | 5 |
| gratia, radice tormina discuti drachmae pondere in aqua | |
| mulsa pota, item rupta, convulsa. alii olus maritimum esse | 74.1 |
| dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis, | |
| laudatum in cibis. duorum praeterea generum, silvestre | |
| et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiam exulceratis | |
| cum pane, stomacho vero ex aceto. ulceribus vetustis | 5 |
| inlini crudum et vulnerum recentium impetus lenire et | |
| luxatorum pedum ac vesicae dolores. silvestri tenuiora | |
| folia, sed in iisdem remediis effectus maiores et in sananda | |
| hominum ac pecorum scabie. praeterea nitorem corpori | 75.1 |
| fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine | |
| linguae subdito sitim non sentiri. hoc quoque mandi et | |
| utraque etiam condiri. Crateuas tertium quoque genus | |
| tradidit longioribus foliis et hirsutioribus, odore cupressi, | 5 |
| nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis, con- | |
| tractionibus nervorum tribus obolis in sextarium aquae. |