| Scolymum quoque in cibos recipit oriens et alio | 22.86.1 |
| nomine limoniam appellat. frutex est numquam cubitali | |
| altior tristisque foliorum acu<leis>, radice nigra, sed dulci, | |
| Eratostheni quoque laudata in pauperis cena. urinam | |
| ciere praecipue traditur, sanare lichenas et lepras ex aceto, | 5 |
| venerem stimulare in vino Hesiodo et Alcaeo testibus, | |
| qui florente ea cicadas acerrimi cantus esse et mulieres | |
| libidinis avidissimas virosque in coitum pigerrimos scrip- | |
| sere, velut providentia naturae hoc adiumento tunc valen- | |
| tissimo. item graveolentiam alarum emendat radicis eme- | 87.1 |
| dullatae uncia, in vini Falerni heminis tribus decocta ad | |
| tertias et a balineo ieiuno itemque post cibum cyathis | |
| singulis pota. mirum est, quod Xenocrates promittit | |
| experimento, vitium id ex alis per urinam effluere. | 5 |