| Estur et soncos—ut quem Theseo apud Cal- | 22.88.1 |
| limachum adponat Hecale—uterque, albus et niger. | |
| lactucae similes ambo, nisi spinosi essent, caule cubitali, | |
| anguloso, intus cavo, sed qui fractus copioso lacte manet. | |
| albus, <c>ui e lacte nitor, utilis orthopnoicis lactucarum | 5 |
| modo ex embammate. Erasistratus calculos per urinam | |
| pelli eo monstrat et oris graveolentiam commanducato cor- | |
| rigi. sucus trium cyathorum mensura in vino albo et oleo | 89.1 |
| calefactus adiuvat partus ita, ut a potu ambulent gravidae. | |
| datur et in sorbitione. ipse caulis decoctus facit lactis | |
| abundantiam nutricibus coloremque meliorem infantium, | |
| utilissimus his, quae lac sibi coire sentiant. instillatur | 5 |
| auribus sucus, calidusque in stranguria bibitur cyathi men- | |
| sura et in stomachi rosionibus cum semine cucumeris | |
| nucleisque pineis. inlinitur et sedis collectionibus. bibi- | 90.1 |
| tur contra serpentes scorpionesque, radix vero inlinitur. | |
| eadem decocta in oleo <et> punici mali calyce, aurium mor- | |
| bis praesidium est. haec omnia ex albo. Cleemporus | |
| nigro prohibet vesci ut morbos faciente, de albo consen- | 5 |
| tiens. Agathocles etiam contra sanguinem tauri demon- | |
| strat sucum eius, refrigeratoriam tamen vim esse convenit | |
| nigro et hac causa inponendum cum polenta. Zenon ra- | |
| dicem albi <in> stranguria suadet. |