| Inter ea, quae temere manduntur, et boletos me- | 22.92.1 |
| rito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo | |
| in crimen adduct<o>s, veneno Tiberio Claudio principi per | |
| hanc occasionem ab coniuge Agrippina dato, quo facto | |
| illa terris venenum alterum sibique ante omnes Neronem | 5 |
| suum dedit. quorundam ex iis facile noscuntur venena | |
| diluto rubore, rancido aspectu, livido intus colore, rimosa | |
| stria, pallido per ambitum labro. non sunt haec in qui- | 93.1 |
| busdam, siccique et veri<s> similes, veluti guttas in vertice | |
| albas ex tunica sua gerunt. vulvam enim terra ob hoc | |
| prius gignit, ipsum postea in vulva, ceu in ovo est luteum. | |
| nec tunicae minor gratia in cibo infantis boleti. rumpi- | 5 |
| tur haec primo nascente, mox increscente in pediculi cor- | |
| pus absumitur, rarumque ut gemin<u>s ex uno pede. origo | 94.1 |
| prima causaque e limo et acescente suco madentis terrae | |
| aut radicis fere g<l>andiferae, initioque spuma lentior, dein | |
| corpus membranae simile, mox partus, ut diximus. illa | |
| pernicialia quo<t> probandi alia ali<i>s <signa>! si caligari<s> cla- | 5 |
| vus ferrive aliqua robigo aut panni marcor adfuerit na- | |
| scenti, omnem ilico sucum alienum saporemque in vene- | |
| num concoqui deprehendisse qui nisi agrestes possunt | |
| atque qui colligunt ipsi? alia vitia ne <hi> quidem, si ser- | 95.1 |
| pentis caverna iuxta fuerit, si patescentem primo adhala- | |
| verit, capaci venenorum cognatione ad virus accipiendum. | |
| itaque caveri conveniat prius, quam se condant serpentes. | |
| signa erunt tot herbae, tot arbores fruticesque ab emersu | 5 |
| earum ad latebram usque vernantes et vel fraxini tantum | |
| folia nec postea nascentia nec ante decidentia. et boletis | |
| quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est. |