| Fungorum lentior natura et numerosa ge- | 22.96.1 |
| nera, sed origo non nisi ex pituita arborum. tutissimi qui | |
| rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox can- | |
| didi, velut apice flaminis insignibus pediculis; tertium ge- | |
| nus suilli, venenis accommodatissimi. familias nuper in- | 5 |
| teremere et tota convivi<a>, Annaeum Serenum, praefectum | |
| Neronis vigilum, et tribunos centurionesque. quae voluptas | 97.1 |
| ta<m> ancipitis cibi? quidam discrevere arborum generibus, | |
| fico ferula<v>e et cummim ferentibus, non item taxo aut robore, | |
| cupresso, ut diximus. sed ista quis spondet in venali- | |
| bus? omnium colos lividus; hic habebit veneni argumen- | 5 |
| tum, quo similior fuerit arborum <c>or<t>ici. adversus haec | |
| diximus remedia dicemusque; interim sunt aliqua et | 98.1 |
| in iis. Glaucias stomacho utiles putat boletos. siccan- | |
| tur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e Bithynia ve- | |
| niunt. hi fluctionibus alvi, quas rheumatismos vocant, me- | |
| dentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim | 5 |
| eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum | |
| in facie vitia. lavantur etiam, ut plumbum, in oculorum | |
| medicamenta. sordidis ulceribus et capitis eruptionibus, | |
| canum morsibus ex aqua inlinuntur. libet et coquendi | 99.1 |
| dare aliquas communes in omni eo genere observationes, | |
| quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum | |
| solum et cogitatione ante pascuntur sucinis novaculis aut | |
| argenteo apparatu comitante. noxii erunt fungi, qui in | 5 |
| coquendo duriores fient; innocentiores, qui nitro addito | |
| coquentur, utique si percoquantur. tutiores fiunt cum | |
| carne cocti aut cum pediculo piri; prosunt et pira con- | |
| festim sumpta. debellat eos et aceti natura contraria iis. |