| Laser e silphio profluens quo diximus modo | 22.101.1 |
| inter eximia naturae dona numeratum plurimis composi- | |
| tionibus inseritur, per se autem algores excalfacit, potum | |
| nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino et lanis | |
| mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum | 5 |
| clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. uri- | |
| nam ciet ciceris magnitudine dilutum. Andr<e>as spondet | 102.1 |
| copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni | |
| plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam | |
| aestate utilius, et tum aquam bibentibus. cavendum, ne | |
| qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi effi- | 5 |
| cax in cibo; tempestive enim datum cauteri<i> v<i>m optinet, | |
| adsuetis etiam utilius quam expertibus. extera corporum | 103.1 |
| indubitatas confessiones habent: venena telorum et ser- | |
| pentium extinguit potum; ex aqua vulneribus his circum- | |
| linitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero | |
| non maturescentibus cum farina hordeacia vel fico sicca, | 5 |
| carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco | |
| superlitum, ut haereat; sic <e>t ad canis morsus; excrescen- | |
| tibus circa se<d>em cum <t>egmine punici mali ex aceto de- | |
| coctum, clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto. | |
| alopecias nitro ante subactas replet cum vino et croco | 104.1 |
| aut pipere ac murium fimo et aceto. perniones ex vino | |
| fovet et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pe- | |
| dum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas, | |
| pestilentes tractus vel dies; in tussi, uva; fellis veteri suf- | 5 |
| fusion<i>, hydropicis, raucitatibus; confestim enim purgat | |
| fauces vocemque reddit. podagras in spongea dilutum | 105.1 |
| posca lenit. pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur, | |
| contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera | |
| circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in | |
| tussi vetusta cum porro ex aceto datur; a<t> ex aceto his, | 5 |
| qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syn- | |
| tecticis, comitialibus cum vino, in aqua mulsa linguae | |
| paralysi. coxendicibus et lumborum doloribus cum de- | |
| cocto melle inlinitur. non censuerim, quod auctores sua- | 106.1 |
| dent, cavernis dentium in dolore inditum cera includi, | |
| magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipi- | |
| tavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus inlitis, ser- | |
| pentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui | 5 |
| suaserim, cum Attico licet melle praecipiant. quas habeat | |
| utilitates admixtum aliis, inmensum est referre, et nos | |
| simplicia tractamus, quoniam in his naturam esse apparet, | |
| in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita | |
| in mixturis concordia naturae ac repugnantia. qua de re | 10 |
| mox plura. |