| Non esset mellis auctoritas in pretio minor | 22.107.1 |
| quam laseris, ni ubique nasceretur. illud ipsa fabricata | |
| <e>st natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, in- | |
| numeros ad usus, si quotiens misceatur aestimemus. prima | |
| propolis alvorum, de qua diximus, aculeos et omnia in- | 5 |
| fixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, do- | |
| lores nervorum mulcet ulceraque iam desperantia cicatri- | |
| cem cludit. mellis quidem ipsius natura talis est, ut pu- | 108.1 |
| trescere corpora non sinat. iucundo sapore atque non | |
| aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginae | |
| omnibusque oris desideriis utilissimum arescentique in | |
| febribus linguae, iam vero peripneumonicis, pleuriticis de- | 5 |
| coctum, item vulneribus, a serpente percussis et contra | |
| venena, fungos, paralytic<i>s in mulso, quamquam suae mulso | |
| dotes constant. mel auribus instillatur cum rosaceo, len- | |
| des et foeda capitis animalia necat. usus despumati sem- | 109.1 |
| per aptior, stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium | |
| creat. et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus | |
| quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. mellis | |
| causas atque differentias nationesque et i<n>dicationem in | 5 |
| apium ac deinde florum natura diximus, cum ra- | |
| tio operis dividi cogeret miscenda rursus naturam rerum | |
| pernoscere volentibus. |