| In mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. | 22.110.1 |
| duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae. | |
| repentina despumato melle praeclaram utilitatem habet in | |
| cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta, viribus recre- | |
| andis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. | 5 |
| frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud | |
| auctores, <de>co<c>tum bibendum alsiosis, item animi humilis | |
| et praeparci, quos illi dixere micropsyc<h>os. ut est ratio | 111.1 |
| subtilitatis inmensae a Platone descendens, corpusculis | |
| rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus | |
| ad aliorum naturam accedentibus, ideo non eadem omni- | |
| bus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine pronio- | 5 |
| res esse ad iracundiam et in siti. ergo et haec animi | |
| asperitas, seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito | |
| transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat eun- | |
| tem redeuntemque. experimenta in se cuique: nullius non | |
| ira luctusque, tristitia et omnis animi impetus cibo mol- | 10 |
| litur, ideoque observanda sunt quae non solum corporum | |
| medicinam, sed et morum habent. |