| Nec huius usus, quos mixta aliis praestat, enu- | 22.117.1 |
| merare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quae cum | |
| aliis prosunt. ista, ut diximus, ingeniis constant. non fe- | |
| cit ceratum, malagmata, emplastra, collyria, antidota parens | |
| illa ac divina rerum artifex; officinarum haec, immo verius | 5 |
| avaritiae commenta sunt. naturae quidem opera absoluta | |
| atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non ex con- | |
| iectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperen- | |
| tur ad meatus aut corpore alio umentia ad nexus. scri- | 118.1 |
| pulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturae | |
| humanae opus, sed inpudentiae est. nos nec Indicarum | |
| Arabicarumque mercium aut externi orbis adtingimus me- | |
| dicinas. non placent remediis tam longe nascentia, non | 5 |
| nobis gignuntur, immo ne illis quidem; alioqui non ven- | |
| derent. odorum causa unguentorumque et deliciarum, si | |
| placet, etiam superstitionis gratia emantur, quoniam ture | |
| supplicamus et costo. salutem quidem sine istis posse | |
| constare, vel ob id probabimus, ut tanto magis sui deli- | 10 |
| cias pudeat. |