| Sed medicinas e floribus coronamentisque et hor- | 22.119.1 |
| tensiis quaeque mandantur herbae persecuti quonam modo | |
| frugum omittimus? nimirum et has indicare conveniat. | |
| in primis sapientissima animalium esse constat, quae | |
| fruge vescantur. siliginis grana combusta et trita in vino | 5 |
| Am<m>ineo, oculis inlita epiphoras sedant, tritici vero ferro | |
| combusta iis, quae frigus usserit, praesentaneo sunt re- | |
| medio. farina tritici ex aceto cocta nervorum contractio- | 120.1 |
| nibus, cum rosaceo vero et fico sicca myxisque decoctis | |
| furfures tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. Sex. | |
| Pomponius, praetorii viri pater, Hispaniae citerioris prin- | |
| ceps, cum horreis suis ventilandis praesideret, correptus | 5 |
| dolore podagrae mersit in triticum super genua sese, leva- | |
| tusque siccatis pedibus mirabilem in modum hoc postea | |
| remedio usus est. vis tanta est, ut cados plenos siccet. | 121.1 |
| paleam quoque tritici vel hordei calidam inponi ramicum | |
| incommodis experti iubent, quaque decoctae sint aqua | |
| fovere. est in farre vermiculus teredini similis, quo cavis | |
| dentium cera incluso cadere vitiati dicuntur, etiam si fri- | 5 |
| centur. olyram arincam diximus vocari. hac decocta | |
| fit medicamentum, quod Aegyptii atheram vocant, infanti- | |
| bus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo. |