| Tres autem circuli supra dictis zonis in- | 2.177.1 |
| plexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte | |
| signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam ver- | |
| sus, contraque ad alium polum brumalis, item medio am- | |
| bitu signiferi orbis incedens aequinoctialis. | 5 |
| Reliquorum quae miramur causa in ipsius ter- | |
| rae figura est, quam globo similem et cum ea aquas is- | |
| dem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut | |
| nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, con- | |
| tra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis | 10 |
| non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum | |
| globo. septentriones non cernit Trogodytice et confinis | 178.1 |
| Aegyptus, nec canopum Italia et quem vocant Berenices | |
| crinem, item quem sub Divo Augusto cognominavere Cae- | |
| saris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto | |
| adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere | 5 |
| partem signi unius supra terram eminere Alexandriae in- | |
| tuentibus videatur, eadem a Rhodo terram quodammodo | |
| ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi ma- | |
| xime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur | |
| magisque Alexandriae, in Arabia Novembri mense, prima | 10 |
| vigilia occultus, secunda se ostendit, in Meroë solstitio | |
| vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi | |
| diebus pariter cum die cernitur. navigantium haec ma- | 179.1 |
| xime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono | |
| mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, | |
| quae in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim, | |
| ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit— | 5 |
| aut undique cernerentur haec sidera—, verum haec ea- | |
| dem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque | |
| demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis | |
| videtur hic vertex, sic in illam terrae devexitatem trans- | |
| gressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa fu- | 10 |
| erant, quod nisi in figura pilae accidere non posset. |