| Ideo defectus solis ac lunae vespertinos orientis | 2.180.1 |
| incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, | |
| meridianos vero serius nobis il<l>i. apud Arbilam Magni | |
| Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est | |
| prodita eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vip- | 5 |
| s<t>ano et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum | |
| pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam | |
| et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam | |
| diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi | |
| alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset | 10 |
| terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fie- | |
| rent inaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis pa- | |
| ria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc | |
| non in omni parte simili modo congruunt. |