| Lens optima quae facillime coquitur et ea, quae | 22.142.1 |
| maxime aquam absorbet. aciem quidem oculorum obtun- | |
| dit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque | |
| caelesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusu- | |
| las ulcerum rumpit; ea, quae intra os sunt, purgat et | 5 |
| adstringit. collectiones omnes inposita sedat maximeque | |
| exulceratas et rimosas, oculorum autem epiphoras cum | |
| meli<lo>to aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta in- | |
| ponitur. decoctae sucus ad oris exulcerationes et geni- | 143.1 |
| talium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in | |
| iis, quae acrius remedium exigant, cum putamine punici | |
| melle modico adiecto. ad id demum, ne celeriter inare- | |
| scat, adiciunt et betae folia. inponitur et strumis, panis | 5 |
| vel maturis vel maturescentibus ex aceto discocta, rimis | |
| ex aqua mulsa et gangraenis cum punici tegmine; item | |
| podagris cum polenta et vulvis et renibus, pernionibus, | |
| ulceribus difficile cicatricem trahentibus. propter dissolu- | 144.1 |
| tionem stomachi XXX grana lentis devorantur. in chol<e>ris | |
| quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis cocta, | |
| in quo usu melius semper eam torrere ante et tundere, | |
| ut quam tenuissima detur vel per se vel cum cotoneo | 5 |
| malo aut piris aut myrto aut intubo erratico aut beta | |
| nigra aut plantagine. pulmoni <e>s<t> inutilis et capitis dolori | |
| nervosisque omnibus et felli, nec somno facilis, a<t> pusulis | |
| utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta, | |
| in aceto autem duritias et strumas discutit. stomachi qui- | 145.1 |
| dem causa polentae modo potionibus inspergitur. quae | |
| sint ambusta, aqua semicocta cura<n>t, postea trita et per | |
| cribrum effuso furfure, mox procedente curatione addito | |
| melle. ex posca coquitur ad guttura. est et palustris lens, | 5 |
| per se nascens in aqua non profluenti, refrigeratoriae | |
| naturae, propter quod collectionibus inlinitur et maxime | |
| podagris et per se et cum polenta. glutinat et interanea | |
| procidentia. |