| Est silvestris e<l>elisphacos dicta a Graecis, aliis | 22.146.1 |
| <sph>acos dicta, sativa lente leviore et folio minore atque | |
| sicciore et odoratiore. est et alterum genus eius silvestrius, | |
| odore gravi; haec mitior folia habet cotonei mali effigie, | |
| set minora et candida, quae cum ramis decocuntur. men- | 5 |
| ses ciet et urinas, et pastinacae marinae ictus sanat, tor- | |
| porem autem obducit percusso loco. bibitur cum absinthio | |
| et dysinteriae. cum vino eadem commorantes menses | 147.1 |
| trahit, abundantes sistit decocto eius poto. per se inpo- | |
| sita herba vulnerum sanguinem cohibet. purgat et ser- | |
| pentium morsus et, si in vino decoquatur, pruritus testium | |
| sedat. nostri, qui nunc sunt, herbarii <e>lelisphacum Graece, | 5 |
| salviam Latine vocant, mentae similem, canam, odoratam. | |
| partus emortuos ea adposita extrahunt, item vermes ulce- | |
| rum auriumque. |