Cicer et silvestre est, foliis simile, odore gravi. 22.148.1
si largius sumatur, alvus solvitur et inflatio contrahitur
et tormina. tostum salubrius habetur. cicercula etiam-
num magis in alvo proficit. farina utriusque ulcera ma-
nantia capitis sanat, efficacius silvestris, item comitiales 5
et iocinerum tumores et serpentium ictus. ciet menses 149.1
et urinas, grano maxime. emendat et lichenas et testium
inflammationes, regium morbum, hydropicos. laedunt omnia
haec genera exulceratam vesicam et renes. gangraenis
utiliora cum melle et his, quae cacoëthe vocantur. ver- 5
rucarum in omni genere prima luna singulis granis sin-
gulas tangunt, eaque grana in linteolo deligata post se
abiciunt, ita fugari vitium arbitrantes. nostri praecipiunt 150.1
arietinum in aqua cum sale discoquere, ex eo bibere
cyathos binos in difficultatibus urinae; sic et calculos
pelli morbumque regium. eiusdem foliis sarmentisque de-
coctis aqua quam maxime calida morbos pedum lenit, et 5
ipsum calidum tritumque inlitum. columbini decocti aqua
horrorem tertianae et quartanae minuere creditur. nigrum
autem cum gallae dimidi<o> tritum oculorum ulceribus ex
passo medetur.