| De ervo quaedam in mentione eius diximus, | 22.151.1 |
| nec potentiam <ei> minorem veteres quam brassicae tribuere | |
| contra serpentium ictus ex aceto, ad crocodilorum homi- | |
| numque morsum. si quis ervum cotidie ieiunus edit, lie- | |
| nem eius absumi certissimi auctores adfirmant. farina eius | 5 |
| varos, sed et maculas cutis toto corpore emendat. serpere | |
| ul<c>era non patitur, in mammis efficacissimum. carbun- | 152.1 |
| culos rumpit ex vino. urinae difficultates, inflationem, | |
| vitia iocineris, tenesmon et quae cibum non sentiant, | |
| atropha appellata, tostum et in nucis abellanae magnitu- | |
| dinem melle collectum devoratumque corrigit; item impe- | 5 |
| tigines ex aceto coctum et quarto die solutum. panos | |
| in melle inpositum suppurare prohibet. aqua decocti per- | 153.1 |
| niones et pruritus sanat fovendo. quin et universo cor- | |
| pori, si quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colo- | |
| rem existumant. cibis idem hominis alienum. vomitiones | |
| movet, alvum turbat, capiti et stomacho onerosum; genua | 5 |
| quoque degravat. sed madefactum pluribus diebus mite- | |
| scit, bubus iumentisque utilissimum. siliquae eius virides | |
| prius, quam indurescant, cum suo caule foliisque contri- | |
| t<ae> capillos nigro colore inficiunt. |