| Lupini quoque silvestres sunt, omni modo mino- | 22.154.1 |
| res praeterquam amaritudine. ex omnibus, quae eduntur, | |
| sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt | |
| cinere aut aqua calidis. colorem hominis frequentiores in | |
| cibo exhilarant, amari contra aspidas valent. ulcera atra | 5 |
| aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum cor- | |
| pus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt. | |
| sucus decoctorum cum ruta et pipere vel in febri datur | 155.1 |
| ad ventris animalia pellenda minoribus XXX annorum, pueris | |
| vero etiam inpositi in ventrem ieiunis prosunt, et alio genere | |
| tosti vel in defruto poti vel ex melle sumpti. iidem avidita- | |
| tem cibi faciunt, fastidium detrahunt. farina eorum aceto | 5 |
| subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et | |
| per se siccat ulcera. livores emendat, inflammationes cum | |
| polenta sedat. silvestrium efficacior vis contra coxendi- | 156.1 |
| cum et lumborum debilitatem. ex iisdem decocta lentigi- | |
| nes et cutem foventium corrigunt, si vero ad mellis cras- | |
| situdinem decoquantur, vel [sativi] vitiligines nigras et | |
| lepras emenda<n>t. sativi quoque rumpunt carbunculos in- | 5 |
| positi, panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex | |
| aceto, cicatricibus candidum colorem reddunt; si vero | |
| caelesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma fit, quo fo- | |
| vere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcerum manantia | |
| expediat, ad lienem bibere et cum melle haerentibus men- | 10 |
| struis. lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto inponun- | 157.1 |
| tur. radix quoque in aqua decocta urinas pellit. medentur | |
| pecori cum chamaeleone herba decocti, aqua in potum | |
| col<a>ta. sanant et scabiem quadripedum omnium in amurca | |
| decocti vel utroque liquore postea mixto. fumus crema- | 5 |
| torum culices necat. |