| Irionem inter fruges sesamae similem esse dixi- | 22.158.1 |
| mus et a Graecis erysimon vocari, Galli velam appellant. | |
| est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, | |
| semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et | |
| in thoracis purulentis excreationibus. datur et regio morbo | 5 |
| et lumborum vitiis, pleuriticis, torminibus, coeliacis. in- | |
| linitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium | |
| ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque | |
| utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum | |
| melle et fico, contra venena etiam efficax potu. medetur | 10 |
| et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita, ne | |
| intus addatur. |