| Maturescentium autem uvae vehementiores nigrae | 23.10.1 |
| —ideo vinum ex his minus iucundum—, suaviores albae, | |
| quoniam e tralucido facilius accipitur aër. recentes sto- | |
| machum et spiritu<s> inflatione alvum turbant. itaque in | |
| febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti | 5 |
| morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae de- | |
| cerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt | |
| stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium | |
| auferunt. |