| Proximae a pensilibus in palea servatae; nam et | 23.11.1 |
| <in> vinaceis servatae et caput et vesicam et stomachum | |
| infestant, sistunt tamen alvum, sanguinem excreantibus | |
| utilissimae. quae in vino aut in dulci conditae fuere, | |
| caput temptant; quae vero in musto fuere, peiorem vim | 5 |
| etiamnum habent quam quae in vinaceis. sapa quoque | |
| inutiles stomacho facit. saluberrimas putant medici in cae- | 12.1 |
| lesti aqua servatas, etiamsi minime iucundas, sed voluptatem | |
| earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris | |
| fellisque vomitioni<bu>s et in choleris, hydropicis cum ar- | |
| dore febrium aegrotantibus. at in ollis servatae et os et | 5 |
| stomachum et aviditatem excitant, paulo tamen graviores | |
| existimantur fieri vinaceorum halitu.—Uvae florem in | |
| cibo si edere gallinacei, uvas non attingunt.— |