| Est ergo et nigra, quam proprie bryoniam vo- | 23.27.1 |
| cant, alii Chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam, si- | |
| milem priori, praeterquam colore; huius enim nigrum esse | |
| diximus. asparagos eius Diocles praetulit veris asparagis in | |
| cibo urinae ciendae lienique minuendo. in frutectis et harun- | 28.1 |
| dinetis maxume nascitur. radix foris nigra, intus buxeo | |
| colore. ossa infracta vel efficacius extrahit quam supra | |
| dicta, cetera eadem. peculiare quod iumentorum cervicibus | |
| unice medetur. aiunt, si quis villam ea <c>inxerit, fugere | 5 |
| accipitres tutasque fieri villar<es> alite<s>. eadem in iumento | |
| homineque flemina aut sanguinem, qui se ad talos deiecerit, | |
| circumligata sanat. et hactenus de vitium generibus. |