| Musta differentias habent naturales has, quod sunt | 23.29.1 |
| candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus v<i>- | |
| num fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innu- | |
| merabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conveniat: | |
| mustum omne stomacho inutile, venis iucundum. a balneis | 5 |
| raptim et si<ne> interspiratione potum necat. cantharidum | |
| naturae adversatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi | |
| et salamandrae. capitis dolores facit et gutturi inutile, | 30.1 |
| prodest renibus, iocineri et interaneis, vesicae; conlevat | |
| enim ea. privatim contra buprestim valet, contra meco- | |
| nium, lactis coagulationem, cicutam, toxica, dorycnium, ex | |
| oleo potum redditumque vomitionibus. ad omnia infirmius | 5 |
| album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis | |
| dolorem adferat. |