| Vini genera differentiasque perquam multas ex- | 23.31.1 |
| posuimus et fere cuiusque proprietates. neque est ulla | |
| pars difficilior tractatu aut numerosior, quippe cum sit | |
| ardu<u>m dictu, pluribus prosit an noceat. praeterea quam | |
| ancipiti eventu potum statim auxilium fit aut venenum! | 5 |
| etenim de natura ad remedia tantum pertinente nunc lo- | |
| quimur. unum de dando eo volumen Asclepiades con- | 32.1 |
| didit, ab eo cognominatis qui postea u<n>o de volumine illo | |
| disseruere innumera. nos ista Romana gravitate artium- | |
| que liberalium adpetentia non ut medici, sed ut indices | |
| salutis humanae diligenter distinguemus. | 5 |
| De generibus singulis disserere inmensum et inexpli- | |
| cabile est, discordibus medicorum sententiis. Sur- | 33.1 |
| rentinum veteres maxime probavere, sequens aetas Alba- | |
| num aut Falernum, et deinde alia alii iniquissimo genere | |
| decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus pro- | |
| nuntiando. quod ut constarent sententiae, quota portio | 5 |
| tamen mortalium his generibus posset uti? iam vero nec | |
| proceres usquam sinceris. eo venere mores, ut nomina | |
| modo cellarum veneant, statim in lacibus vindemiae adul- | |
| terentur. ergo, Hercules, mirum dictu, innocentius iam | 34.1 |
| est quodcumque et ignobilius. haec tamen fere constan- | |
| tissim<a>e videntur sententiae, quorum mentionem fecimus. | |
| si quis hoc quoque discrimen exiget, Falernum nec in | |
| novitate nec in nimia vetustate corpori salubre est; media | 5 |
| eius aetas a XV annis incipit. <f>rigido potu stomacho utile, | 35.1 |
| non item in calida. diutinae tussi sorbetur merum utili- | |
| ter a ieiunis, item in quartanis. nullo aeque venae exci- | |
| tantur. alvum sistit, corpus alit. creditum est obscuri- | |
| tatem visus facere nec prodesse nervis aut vesicae. Al- | 5 |
| bana nervis utiliora; stomacho minus quae sunt dulcia; | |
| austera vel Falerno utiliora. concoctionem minus adiuvant, | |
| stomachum modice inplent; at Surrentina nullo modo, nec | |
| caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos | |
| cohibent. Caecuba iam non gignuntur. et, quae | 36.1 |
| supersunt, Setina concoqui cibos cogunt; virium plus | |
| Surrentino, austeritatis Albano, vehementiae minus Falerno | |
| habent. ab his Statana non longo intervallo afuerint. alvo | |
| citae Signi<n>um maxime conducere indubitatum est. re- | 5 |
| liqua in commune dicentur. |