| Acetum scillinum inveteratum magis probatur. | 23.59.1 |
| prodest super ea, quae diximus, acescentibus cibis, gu- | |
| statu enim discutit poenam eam; ite<m i>is qui ieiuni vo- | |
| mant, callum enim faucium facit ac stomachi. odorem | |
| oris tollit, gingivas adstringit, dentes firmat, colorem me- | 5 |
| liorem praestat. tarditatem quoque aurium gargarizatione | |
| purgat et transitum auditus aperit. oculorum aciem obiter | |
| exacuit, comitialibus, melancholicis, vertigini, volvarum | |
| strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id san- | |
| guine conglobato, nervis infirmis, renium vitiis perquam | 10 |
| utile, cavendum exulceratis. |