| Oxymeli antiqui, ut Dieuches tradit, hoc modo | 23.60.1 |
| temperabant: mellis minas X, aceti veteris heminas V, | |
| salis marini pondo libram quadrantem, aquae sextarios V | |
| pariter coquebant deciens defervescente cortina atque ita | |
| diffundebant inveterabantque. sustulit totum id Ascle- | 61.1 |
| piades coarguitque—nam etiam in febribus databant—, | |
| profuisse tamen fatetur contra serpentes, quas sepas vo- | |
| cant, et contra meconium ac viscum, et anginis calidum | |
| gargarizatum et auribus, oris gutturisque desideriis. quae | 5 |
| nunc omnia oxyalme contingunt, id est sale et aceto re- | |
| cente, efficacius. |