| De amurca poteramus videri satis dixisse Ca- | 23.74.1 |
| tonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est. | |
| gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime | |
| subvenit, item ignibus sacris infusa et <i>is, quae serp<a>nt. | |
| pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus | 5 |
| fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur. | |
| multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur | |
| in Cyprio vase ad crassitudinem mellis. usus eius cum | |
| aceto aut vino vetere aut mulso, ut quaeque causa exigat, | |
| in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, | 10 |
| genitalium, rhagadum. vulneribus in linteolis inponitur, | 75.1 |
| luxatis in lana. ingens hic usus utique inveterato medi- | |
| camento; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, geni- | |
| talium, vulvae exulcerationi, inlinitur vero podagris inci- | |
| pientibus, item articulariis morbis. si vero cum omphacio | 5 |
| recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes ex- | |
| trahit; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum | |
| et chamaeleonte herba mire sanat. cruda amurca podagr<a>s | |
| foveri utilissimum. | |
| Oleastri foliorum eadem natura. spodium e | 76.1 |
| cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et in- | |
| flammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet, | |
| excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem per- | |
| ducit. cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia de- | 5 |
| cocuntur ex melle et dantur coclearibus <III> contra sanguinis | |
| excreationes. oleum tantum acrius efficaciusque, et <i>deo | 77.1 |
| os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur | |
| folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem col- | |
| lectionem cum vino, iis vero, quae purganda sint, cum | |
| melle. miscentur oculorum medicamentis <d>ecoctum folio- | 5 |
| rum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum | |
| melle vel si pus effluat. flore oleastri condylomata inli- | 78.1 |
| nuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter | |
| in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. cutem in ca- | |
| pite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle | |
| inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti | 5 |
| sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas re- | |
| purgant, carbunculos rumpunt. |