| Olei naturam causasque abunde diximus. ad me- | 23.79.1 |
| dicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum | |
| esse omphacium, proxime viride, praeterea quam maxime | |
| recens—nisi cum vetustissimum quaeritur—, tenue, | |
| odoratum quodque non mordeat, e diverso quam cibis | 5 |
| eligitur. omphacium prodest gingivis, si contineatur in ore, | |
| <et> colorem dentium custodit m<otu>squ<e st>abili<t>. sudores | |
| cohibet. oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni | 80.1 |
| autem oleo mollitur corpus, vigorem et robur accipit. | |
| stomacho contrarium, auget et ulcerum incrementa. fauces | |
| exasperat et venena omnia hebetat, praecipue psimithi et | |
| gypsi, in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum | 5 |
| contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim, | |
| salamandra<s>, pityocampas, per se <p>otum redditumque vo- | |
| mitionibus contra omnia supra dicta. lassitudinum et per- | |
| frictionum refectio est. tormina calidum potum cyathis | 81.1 |
| VI magisque ruta simul decocta pellit, item ventris ani- | |
| malia. solvit alvum heminae mensura cum vino et calida | |
| aqua potum aut tisanae suco, vulnerariis emplastris utile | |
| faciem purgat. bubus infusum per nares, donec ructent, | 5 |
| inflationem sedat. vetus autem magis excalfacit corpora | 82.1 |
| magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethar- | |
| gicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert | |
| aliquid cum pari portione mellis acapni. capitis doloribus | |
| remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. si ve- | 5 |
| tusti non sit occasio, decoquitur, ut vetustatem repraesentet. |