| Contexenda sunt his caelestibus nexa causis. | 2.189.1 |
| namque et Aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque | |
| similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium, | |
| et adversa plaga mundi candida atque glaciali cute esse | |
| gentes, flavis promissas crinibus, truces vero ex caeli | 5 |
| rigore has, illas mobilitate sa<pi>entes, ipsoque crurum | |
| argumento illis in supera sucum revocari natura vaporis, | |
| his in inferas partes depelli umore deciduo; hic graves | |
| feras, illic varias effigies animalium provenire et maxime | |
| alitum multas figuras igni volucres; corporum autem pro- | 10 |
| ceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento; | |
| medio vero terrae salubri utrimque mixtura fertil<e>s ad | 190.1 |
| omn<i>a tractus, modicos corporum habitus magna et in | |
| colore temperie, ritus molles, sensus liquidos, ingenia | |
| fecunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae | |
| numquam extim<is g>entibus fuerint, sicut ne illae quidem | 5 |
| his paruerint, avolsae ac pro nu<m>i<n>e naturae urguentis | |
| illas solitariae. |