| Babyloniorum placita et motus terrae hiatus- | 2.191.1 |
| que, qua cetera omnia, siderum vi existimant fieri, sed illo- | |
| rum trium, quibus fulmina adsignant, fieri autem meantium | |
| cum sole aut congruentium et maxime circa quadrata mundi. | |
| praeclara quaedam et inmortalis in eo, si credimus, divi- | 5 |
| nitas perhibetur Anaximandro Milesio physico, quem ferunt | |
| Lacedaemoniis praedixisse ut urbem ac tecta custodirent, | |
| instare enim motum terrae, cum et urbs tota eorum corruit | |
| et Taygeti montis magna pars, ad formam puppis eminens, | |
| abrupta cladem eam insuper ruina pressit. perhibetur et | 10 |
| Pherecydi, Pythagorae doctori, alia coniectatio, sed et illa | |
| divina, haustu aquae e puteo praesensisse ac praedixisse | |
| <civ>ib<us> terrae motum. quae si vera sunt, quantum a deo | 192.1 |
| tandem videri possunt tales distare, dum vivant? et haec | |
| quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur: ventos | |
| in causa esse non dubium reor. neque enim umquam | |
| intremiscunt terrae nisi sopito mari caeloque adeo tran- | 5 |
| quillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni | |
| spiritu qui vehit, nec umquam nisi post ventos, condito | |
| scilicet in venas et cava eius occulta flatu. neque aliud | |
| est in terra tremor quam in nube tonitruum, nec hiatus | |
| aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante | 10 |
| et ad libertatem exire nitente. |