| Varie itaque quatitur, et mira eduntur | 2.193.1 |
| opera, alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo | |
| haustis, alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus, non- | |
| numquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi averso | |
| fluminum cursu. praecedit vero comitaturque terribilis | 5 |
| sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus aut clamori | |
| humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate ma- | |
| teriae excipientis formaque vel cavernarum vel cuniculi, | |
| per quem meet, exilius grassante in angusto, eodem rauco | |
| in recurvis, resultante in duris, fervente in umidis, fluctuante | 10 |
| in stagnantibus, furente contra solida. itaque et sine motu | 194.1 |
| saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam, | |
| sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens | |
| quae sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita | |
| inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque | 5 |
| devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem ma- | |
| xime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum | |
| mihi est Alpes Appenninumque saepius tremuisse. et | 195.1 |
| autumno ac vere terrae crebrius moventur, sicut fulmina. | |
| ideo Galliae et Aegyptus minime quatiuntur, quoniam hic | |
| aestatis causa obstat, illic hiemis. item noctu saepius | |
| quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini | 5 |
| vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem | |
| circa meridiem. fiunt et solis lunaeque defectu, quoniam | |
| tempestates tunc sopiuntur, praecipue vero cum sequitur | |
| imbres aestus imbresve aestum. |