| Ex acerbo fit medicamentum quod stomatice vo- | 23.108.1 |
| catur, utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum | |
| caligini, pterygiis, genitalibus et <i>is, quas nomas vocant | |
| et quae in ulceribus excrescunt, contra leporem marinum | |
| hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto | 5 |
| ad tertias cum croci et aluminis scissi, murrae, mellis | |
| Attici selibris. alii et hoc modo faciunt: punica acida | 109.1 |
| multa tunduntur, sucus in cacabo novo coquitur mellis | |
| crassitudine ad virilitatis et sedis vitia et omnia, quae | |
| lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes, | |
| rubras maculas in manibus. rami punicorum serpentes | 5 |
| fugant. cortice<s> punici ex vino cocti et inpositi perniones | |
| sanant. contusum malum ex III heminis vini decoctum | |
| ad heminam tormina et taenias pellit. punicum in olla | |
| nova, coperculo inlito, in furno exustum et contritum po- | |
| tumque in vino sistit alvum, discutit tormina. | 10 |