| Primus pomi huius partus florere incipientis cy- | 23.110.1 |
| tinus vocatur a Graecis, mirae observationis multorum ex- | |
| perimento. si quis unum ex his, solutus vinculo omni | |
| cinctus et calciatus atque etiam anuli, decerpserit II digitis, | |
| pollice et quarto, sinistrae manus atque ita lustratis levi | 5 |
| tactu oculis in os additum devoraverit, ne dente contingat, | |
| adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem | |
| anno. iidem cytini siccati tritique carnes excrescentes | 111.1 |
| cohibent, gingivis et dentibus medentur, vel si mobiles | |
| sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quae | |
| serpunt putrescuntve, inlinuntur, item oculorum inflamma- | |
| tioni intestinorumque et fere ad omnia quae cortices ma- | 5 |
| lorum. adversantur scorpionibus. |