| Non est satis mirari curam diligentiamque pri- | 23.112.1 |
| scorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. | |
| in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum | |
| ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium vocari dixi- | |
| mus. hos quoque ergo experti invenere scorpionibus | 5 |
| adversari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera | |
| oris, tonsillas, uvam, sanguinis excreationes, ventris et | |
| stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte | |
| manantia. siccavere etiam, ut sic quoque experirentur, | 113.1 |
| inveneruntque tusorum farina dysintericos a morte revo- | |
| cari. alvum sistunt. quin et nucleos ipsos acinorum ex- | |
| periri non piguit. tosti tusique stomachum iuvant cibo aut | |
| potionibus. per se bibuntur ex aqua caelesti ad sistend<a>m | 5 |
| alvum. radix decocta sucum remittit, qui taenias necat | |
| victoriati pondere. eadem discocta in aqua quas lycium | |
| praestat utilitates. |