| Laurus excalfactoriam naturam habet et foliis et | 23.152.1 |
| cortice et bacis; it<a>que decoctum ex his maximeque fo- | |
| liis, prodesse volvis et vesicis convenit. inlita vero vespa- | |
| rum crabronumque et apium, item serpentium venenis | |
| resistunt, maxime sepos, dipsadis et viperae. prosunt et | 5 |
| mensibus feminarum cum oleo cocta, cum polenta autem, | |
| quae tenera sunt, trita ad inflammationes oculorum, cum | |
| ruta testium, cum rosaceo capitis dolores aut cum irino. | |
| quin et commanducata atque devorata per triduum terna | |
| liberant tussi, eadem suspiriis trita cum melle. cortex | 153.1 |
| radicis cavendus gravidis. ipsa radix calculos rumpit, io- | |
| cineri prodest III obolis in vino odorato pot<a>. folia potu | |
| vomitiones movent. bacae menses trahunt adpositae tritae | |
| vel potae. tussim veterem et orthopnoean sanant binae | 5 |
| detracto cortice in vino potae, si et febris sit, ex aqua | |
| aut ecligmate ex passo aut aqua mulsa decoctae. prosunt | 154.1 |
| et phthisicis eodem modo et omnibus thoracis rheumatis- | |
| mis; nam et concoquunt pituitam et extrahunt. adversus | |
| scorpiones quaternae ex vino bibuntur. epinyctidas ex | |
| oleo inlitae et lentigines et ulcera manantia et ulcera oris | 5 |
| et furfures, cutis porriginem sucus bacarum emendat et | |
| phthiriasim; aurium dolori aut gravitati instillatur cum | |
| vino vetere et rosaceo. perunctos eo fugiunt venenata | 155.1 |
| omnia; prodest contra ictus et potus. | |
| Maxime autem <val>et laurus, quae tenuissima habet | |
| folia. bacae cum vino serpentibus et scorpionibus et ara- | |
| neis resistunt; ex oleo et aceto inlinuntur et lieni, ioci- | 5 |
| neri, gangraenis cum melle. et in fatigatione etiam aut | |
| perfrictione suco eo perungui nitro adiecto prodest. sunt | 156.1 |
| qui celeritati partus conferre multum putent radicem ace- | |
| tabuli mensura in aqua potam, efficacius recentem quam | |
| aridam. quidam adversus scorpionum ictus X bacas dari | |
| iubent potui, item et in remedio uvae iacentis quadran- | 5 |
| tem pondo bacarum foliorumve decoqui in aquae sextariis | |
| III ad tertias, eam calidam gargarizare et in capitis do- | |
| lore inpari numero bacas cum oleo conterere et calfacere. | |
| —Laurus Delphicae folia trita olfactaque subinde pesti- | 157.1 |
| lentiae contagia prohibent, tanto magis si et urantur. | |
| oleum ex Delphica ad cerata acopumque, ad perfrictiones | |
| discutiendas, nervos laxandos, lateris dolores, febres frigi- | |
| das utile est, item ad aurium dolorem in mali punici | 5 |
| cortice tepefactum. folia decocta ad tertias partes aquae | |
| uvam cohibent gargarizatione, potu alvi dolores intestino- | |
| rumque, tenerrima ex <i>is trita in vino papulas pruritus- | |
| que inlita noctibus.—Proxime valent cetera laurus ge- | 158.1 |
| nera. laurus Alexandrina sive Idaea partus celeres facit | |
| radice pota III denariorum pondere in vini dulcis cyathis | |
| III, secundas etiam pellit mensesque. eodem modo pota | |
| daphnoides sive <i>is nominibus, quae diximus, silvestris | 5 |
| laurus prodest, alvum solvit vel recenti folio vel arido | |
| drachmis III cum sale in hydromelite. manducata pituitas | |
| extrahit, folium et vomitus, stomacho inutile. sic et bacae | |
| quinae denae purgationis causa sumuntur. |