Myrtus sativa candida minus utilis medicinae 23.159.1
quam nigra. semen eius medetur sanguinem excreantibus,
item contra fungos in vino potum. odorem oris commendat
vel pridie commanducatum; it<a> apud Menandrum Synari-
stosae hoc edunt. datur et dysintericis idem denarii pon- 5
dere in vino. ulcera difficilia in extremitatibus corporis
sanat cum vino subfervefactum. inponitur lippitudini cum 160.1
polenta et cardiacis in mamma sinistra et contra scorpio-
nis ictum in mero et ad vesicae vitia, capitis dolores,
aegilopas, antequam suppurent, item tumoribus, exemptis-
que nucleis in vino vetere tritum eruptionibus pituitae. 5
sucus seminis alvum sistit, urinam ciet. ad eruptiones
pusularum pituitaeque cum cerato inlinitur et contra pha-
langia; capillum denigrat. lenius suco oleum est ex ea- 161.1
dem myrto, lenius et vinum, quo numquam inebriantur.
inveteratum sistit alvum et stomachum, tormina sanat,
fastidium abigit. foliorum arentium farina sudores cohibet
inspersa vel in febri, utilis et coeliacis, procidentiae vul- 5
varum, sedis vitiis, ulceribus manantibus, igni sacro fotu,
capillis fluentibus, furfuribus, item aliis eruptionibus, am-
bustis. additur in medicamenta, quae liparas vocant, ea- 162.1
dem de causa, qua oleum ex <i>is, efficacissimum ad ea,
quae in umore sunt, tamquam in ore et vulva. folia ipsa
fungis adversantur trita ex vino, cum cera vero articula-
riis morbis et collectionibus. eadem in vino decocta dys- 5
intericis et hydropicis potui dantur. siccantur in fari-
nam, quae inspergitur ulceribus aut haemorrhagiae. pur- 163.1
gant et lentigines, pterygia et paronyc<h>ia et epinyctidas,
condylomata, testes, tetra ulcera, item ambusta cum ce-
rato. ad aures purulentas et foliis crematis utuntur et
suco et decocto. comburuntur et in antidota; item cauli- 5
culi <in> flore decerpti et in fictili novo operto cremati in
furno, dein triti ex vino. et ambustis foliorum cinis me-
detur. inguen <n>e intumescat ex ulcere, satis est surculum
tantum myrti habere secum nec ferro nec terra contactum.