| LIBER XXIV | |
| Ne silvae quidem horridiorque naturae facies | 24.1.1 |
| medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nus- | |
| quam non remedia disponente homini, ut medicina fieret | |
| etiam solitudo ipsa, e<t> ad singula illius discordiae atque | |
| concordiae miraculis occursantibus. quercus et olea tam | 5 |
| pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe de- | |
| pacta emoriantur, quercus vero et iuxta nucem iuglandem. | |
| pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo | |
| vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. quin | 2.1 |
| et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, | |
| celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro | |
| attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, | |
| nisi prius ostendantur <i>is, quamvis pauca portent, sudare | 5 |
| ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris | |
| vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id ani- | |
| mal Libero patri adsignatur, cui et ferula. surdis etiam | 3.1 |
| rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. phi- | |
| lyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; prae- | |
| dulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae | |
| polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi pos- | 5 |
| sint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta. | |
| similis vis Rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia | |
| valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis | |
| naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrum- | |
| que aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum | 10 |
| aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur | |
| adsidue. |