| Hinc nata medicina. haec sola naturae placuerat esse | 24.4.1 |
| remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio e | |
| quibus vivimus. postea fraudes hominum et ingeniorum | |
| capturae officinas invenere istas, in quibus sua cuique | |
| homini venalis promittitur vita. statim compositiones et | 5 |
| mixturae inexplicabiles decantantur, Arabia atque India | 5.1 |
| <re>media aestimantur, ulcerique parvo medicina a Rubro | |
| mari inputatur, cum remedia vera cotidie pauperrimus | |
| quisque cenet. nam si ex horto petantur aut herba vel | |
| frutex quaeratur, nulla artium vilior fiat. ita est profecto, | 5 |
| magnitudine popul<us> R. perdidit ritus, vincendoque victi | |
| sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus | |
| quoque imperaverunt. verum de his alias plura. |